- MYCERINUS
- MYCERINUScheopis Aegyptiorum Regis fil. qui postquani patri successit in regnum, ita paterna facta perosus est, ut populo ad extremum calamitatis afflicto res suas agendi fecerit potestatem: quinetiam prae regibus omnibus iustitiam exercuisse dicitur. Herodot. l. 2. Coeterum hunc socerum fuisse Salomonis Israelitarum Regis sapientissimi, testatur in magno suo volumine de temporum aevo Hieron. Vecchietus Italus, sed ab Aegypto cognominatus, quod illam regionem ultra 40. annos in tegros incoluerit, observationibus caelestibus in caelo numquam nubilo, et libris Aegyptiorum Sacerdotum evolvendis eontinuo vacans. Ait enim Orat. Hist. c. 12. Mycerinum hunc Aegypti Regem, fuisse Pharaonem illum, cuius filiam duxit uxorem Salomon: apud Fortun. Licetum de reconditis Antiqq. Lucernis l. 1. c. 13. ubi multiplicem Regis huius Lucernam illam inprimis, quae perpetue ardens ad cadaver alterius filiae, in lignea bove inauratâ sepultae, adstabat, prolixe explicat. Sed vide supra, voce Mencheres.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.